Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 19: Versus 17

Quid me interrogas de bono?Quia bonum dixit magistrum, et non Deum, vel Dei Filium confessus est: dicit quemlibet sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum. Christus autem non renuit testimonium bonitatis, sed magistri absque Deo excludit errorem. Non se magistrum bonum esse negat, sed magistrum absque Deo nullum bonum esse dicit.Serva mandata.Iste quaesierat, quid faciam? contra non ait, disce: quia Deus eum docuerat factor rationalis creaturae: ostendens quia ille non est bonus qui quaerit de bono, sed qui facit quod bonum est.
(* Traductions européennes)